Latin
Book 7, Letter 7
Gregory the Great, Registri Epistolarum 7.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cur ista reprehendo, qui quantum gaudia mentem rapiant scio? Charitas etenim vestra magnam vobis lætitiam genuit. qnam videlicet mentis lætitiam in favore lingua secuta est. Qnod cum ita sit, laus ista culpa jam dici non potest, quam charitas invemt. Mihi vero de sanctissimo fratre meo dici breviter debuit quod sufficienter acciperem, quia scirem quis esset qui hanc mihi præcipue dudum suæ magnitudinis probationem dedit; quod, in tam multis dispensationis ecclesiasticæ causis occupatus, tranquillum cor inter turbulentas frequcnlias tenuit, seque ipsum semper sub mansuetudine restrinxit. Quod videlicet noa parva laus magni et inconcussi eft animi, inter causarum turbas non fuisse turbatum.