Latin
Book 12, Letter 7
Gregory the Great, Registri Epistolarum 7.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Præterea, gloriam vestram paterno salutantes affectu, indicamus per latorem præsentium Hilarum, cbartulariuln nostrum, clavim nos a sacratissimo corpore beati Petri apostolorum principis transmisisse, in qua de catenis quoque ipsius benedictio continetur. Quæ collo vestro suspensa, hoc vobis, eo intercedente, Gratia absolutionis fiat, quod i li fuit causa martyrii. Omnipotens Deus in suo vos timore m custodiat, atque sic cor vestrum ad bonam semper operationem accendat, ut et. hic vobis suam gratiam tribuat, et ad gaudia vos postmodum æterna perducat.