Latin
Book 13, Letter 7
Gregory the Great, Registri Epistolarum 7.2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Salutantes praeterea vos paterna dulcedine, indicamus, omnia quae viris illustribus famulis vestris Burgoaldo et Varmaricario filiis nostris apud nos agenda mandastis lacta nobis fuisse habito secreto colloquio manifesta. Et valde laudavimus, quia et præsentia sapienter, sicut decet, attenditis, et sic munire futura sempiternae pacis interventu inter vos et rempublicam festinatis I b ut, unum facti, regni vestri firmitalem in perpetuum salubriter extendatis. De quibus succedenti vobis tempore quae Deo fuerint placita nuntiamus. Nam nos quidquid utile, quidquid probatur esse pacificum, desideramus, et ut fieri valeat studemus. Tantum est ut sicut nostra, ita quoque Dei, quo s:ne nihil possumus, in eis quas expediunt, sit voluntas. Sancta Trinitas in suo semper faciat vos timore proficere, et ita cor vestrum placita sibi moderationcdisponat, ut et nunc subjectis vestris de vobis, et postmodum vobis de se gaudium sine fine concedat.