# Registri Epistolarum 7.2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.2

Post haec tamen, ut breviter quaedam strictimque quæ apud te sunt acta percurram, primum capitulum penes fraternitatem tuain motum est Stephani Thebani diaconi, cujus vitam quasi sciens turpissimam Adrianus episcopus, non eum sui ordinis honore privaverat. Quod capitulum nullus deductorum testium ad Adriani episcopi dicit pervenisse notitiam, nisi quod solus Stephanus, turpis vitae suaque professione damnabilis, dicitur esse confessus. Secundum capitutum adversus eum videtur esse propositum. de infantibus ejus jussu a sacri baptismatis susceptione prohibitis, atque ita inabluta sorde peccati defunctos in tenebris. Sed nullus adversus eum deduciorum testium professus est nosse se tale aliquid ad Adriani episcopi pervenisse notitiam, sed a matribus infanlum, quarum viri remoti pro culpis, ut dicitur, ab Ecclesia fuerant, se cognovisse dixerunt. Sed nec inbaptizatos eos mortis tempus professi sunt occupasse, sicut accusatorum continebat invidiosa suggestio, cum d in Demetriade civitate baptizatos eos esse constiterit. Et haec quidem de criminalibus causis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
