Latin
Book 3, Letter 7
Gregory the Great, Registri Epistolarum 7.3
Unproofread scanNot analysed yet
De pocuniariis vero qualiter a te fuerit judicatum, inquisitio deputatorum a principe virorum piissima jus>ione serenissimis principibus attestatur. Nam cum tuam sæpe latus Adrianus suspendisset appellatione sententiam, quantum ex quatuor testium depositionibus apud Joannem primae Justinianae episcopum prolatis agnovimus, arctissima detrusus custodia, libellum in quo objecta sibi confiteretur capitula tua coactus est fraternitate porrigere. Qui quidem in porrecto a se libello de pecuniariis invenitur tuae consensissesententiæ. Criminalia vero medio quodam dubioque verborum calle transcurrit, ut et tua quibusdam subjectis nebulis frustraretur intentio, ei ipse porro nimis a confessione e perplexæ locutionis obscuritate refugeret. Cumque porrecta appellatio per homines ejus caeteraque quae penes te gesta sunt piissimis fuissent deportata principibus, deputatis, ut diximus, Honorato diacono sedis nostrae, et Sebastiano glorioso antigrapho, cunctisque examinatis subtiliter, a serenissimis est dominis ab omnibus jussionibus absolutus. Sed nescio quibus machinationibus exquisitis, alia rursus est principalis jussio elicita, ut de cunctis ante fatis capitulis Joannes primæ Justinianæ episcopus requirens subtiliter judicaret. In cujus judicio omnes clerici Adriani episcopi, et Demetrius diaconus inter tormenta professus est omnem hanc contra Adrianum episcopum calumniam fraternitatis tuae machinatione contectam. Nec aliqua de capitulis ipsis quoe in tua audientia criminaliter objecta fuerant Adriano episcopo sunt probata. Sed provenit alia contra canones ac leges in Demetrium diaconum ejus aliasque personas crudelis atque dolosa discussio, in qua *nihil pene repertum est ex quo sæpe memoratus Adrianus damnari legitime debuisset, sed magis ex quo potuisset absolvi. Sed de Joannae primae Justinianæ urbis antistite, ac de nequissimo cjus damnandoque judicio alias sumus juvante Domino, tractaturi. Adrianum vero episcopum reperimus, et Ino contra sacerdotales mores odio laborasse, et nullo jure pecuniariis in cansis eum fratenuitatis tuæ condemnatuni fuisse sententia.