# Registri Epistolarum 7.3-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.3-2

Praeterea assiduis insistere fraternitas vestra precibus debet, ut omnipotens Deus in prædicto fratre ct consacerdote nostro bene cæpta custodiat, et, semper ad meliora perducaL line sanct issimis vobis, hoc subjecto ei populo semper orandum cat. Nam ita sibi regentium merita connectuntur et, plebium, ut sæpe ei culpa e præsidentium deterior Cat vita subjectorum, et sæpe ex merito plebium delinquat vita pastorum. Quia eniau mala actio praesidentis valde noceat subditis, testantur Pharisæi, de quibus scriptum est:Clauditis regnum caelorum ame homines. Vos enim non intratis, MCC introeuftte. sinitis introire (Motth. XXIII, 13). Et quia culpa plebium multum noceat vitae pastorum., in David facto cognoscimus (II Reg. II, 24). tHe enim Deo attestante laudotus, ille supernorum mysteriorum conscius, tumore repentinæ elationis inOatus, poputum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda regen'ium. JustuS vero judex peccantis viLium ex ipsorum aniMadversione corripuit ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse sua scilicet voluntate superbiens a culpa alienus non fuit, vindictam culpæ etiam ipse suscepit. Nam ira saH iens, quæ corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Hæc itaque considerate invicem, et sicut is qui vobis plebibusque prælatus est, intercedere pro omnibus. iLa pro ejus conversatione et moribu. orare omnes debetis, ut apud omnipotentem Deum, et vos illius valeatis imitatione proficere, et ille meritis vestris acljuvctur. Cuncti autem concorditer pro serenissimis doninis eorumque pia sobole cum magnis in quantum possumus assidue fletibus oremus, ut eorum vitam gratia protegens superna custodiat, et Christiano imperio gentium colla substernat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
