Latin
Book 11, Letter 70
Gregory the Great, Registri Epistolarum 70.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Barbarae et Antoninæ. Susceptis epistolis vestris, omnimodo cognita vestra sospitate laetatus sum, atque omnipotentem Deum deprecor, qui vos et a malignis spiritibus in cogiatione, et a perversis hominibus atque ab omni contrarietate, sua protcciione custodiat: sicque,vos cum timoris sui gratia dignis conjunctionibus ordinet, ut omnes nos in vestra ordinatione lætificet. Vos autem, dulcissimae filiæ, in ejus adjutorio spem vestram ponite, et sub umbra defensionis illius semper, et orando et bene agendo, malorum hominum insidias declinate. Quæunque enim humana solatia vel alversitates fuerint, nulla sunt, nisi aut ejus gra i:t protegat, aut ejus offensa perturbet. In nullo igitur hominum spem ponatis, sed totam incuti in in fiducia Dei omnipotentis astringite. Nobis ergo darnentibus, ille vos proteget, de quo scriptum est: Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel (Ptal. eXit 4).