# Registri Epistolarum 71-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/71-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/71-2

Gregorius Anthemio subdiacono Campaniæ. Cum fortius punienda sint crimina quae insontibus. et maxime sacratis ordinibus ingeruntur, quam silis culpab les omnes qui in causa Joannis Diaconii resedistis attende, ut Hilarum a criminaterem ipsus nulla ex definitione vestra paena veniens castigaret. Nec illud ad excusationem vestram credatis esse idoneum, quod vobis quasi judicare volentibus solus frater et coepiscopus noster b Paschasius dicitur distulisse. Nam si zelus in vobis rectitudinis viguisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi quam multi ab uno phteraut sine causa differri. Quia ergo tan ac nequitiæ malum sine digna non debet ultione transire, suprascriptum fratrein nostrum Paschasium volumus admoneri, ut eumdem Hilarum prius subdiacona us quo indiguus fungitur privet officio, atque verberibus publice castigatum faciat in exsilium deporlari ut unius pœna multorum possit esse correctio. Cujus e si forte lenitalem diaconi sui adhuc opinio lacerata non cornmovet, et in hoc, quod n *n credimus, torpens exstiterit, experientia tua hæc qua; diximus faciar, et de illius nobis neglectu renuntiet. Hortandus præterea idem frater ex nostro mandato est, ut se in oinnibus vigilantem exhibeat, ei Ecclesiæ suae amplius exhibere disciplinam non negligat, ne et peccatum de his qui ei commissi sunt sustineat, et nos contra se vehementer stimulet, si in officii sui cura, quod non optamus, incautus vel lentus exstiterit. Volumus autem (Grat. dist. 89, c. 2) ut memoratus frater noster Paschasius ct I vicedominum sibi ordinet, el majorem domus, quatenus possit vel hospitibus superven:entibus, vel causis quae eveniunt, idonetis et paratus existere. tSi vero et negligentem eum prospicis, et ea quoe diximus implere differentem, omnis clerus ejus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant quorum personæ ad ea quæ praediximus valeant ordinari r. (Cf. Joan. Diac., I. IV, c. 31; I. II, c. 54.).

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
