# Registri Epistolarum 71

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/71

Gregorius Petro subdiacono. Egentibus nostræ commendationis auxilio, oportet nos, in quantum ratio patitur, benigna mente præbere subsidium. Proinde experientiæ tuæ Cyriacum et Joannam conjugem ejus, præsentium portitores, nostra præceptione duximus, commendandos, quatenus a nullo eos contra justitiam opprimi vel gravari permittas. Sed ubi necesse fuerit, tuis, annuente justitia, solatiis perfruantur, ut, salva æquitate, nostram sibi in omnibus commendationem te concurrente prodesse lætentur. Quia vero præfata femina, pro eo quod post acceptas sponsalitias arrbas, ex Judæa ad Christianam religionem cOnversa est, dicitur sustinere molestiam, et eamdem causam jam dictam asseruit et finitam, experientia tua diligenter exquirat; et si causam judicata cognoverit, nullam exinde querelam adversus suprascriptam feminam ulterius quolibet modo reserpere permittat. Sed quæ judicata sunt, modis omnibus conserventur, ne ob id quod meliorem artem elegisse malorum hominum controversisiis, quatiatur.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
