Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 72
Gregory the Great, Registri Epistolarum 72
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Petro subdiacono. Quia fratres et coepiscopos nostros in Sicilia insula commorantes ad beati Petri Apostol! natalitium diem convenisse voluimus, scriptis a præcedentibus agnovisti. Sed quia ea causa quæ cum viro magnifico Justino exprætore dicitur corum iter interim præpedivit, et quia jam tempus veniendi et redeundi non sinit, eos nolumns ante hiemem fatigati. Gregorium vero d Agrigentinum, et Leonem Catanensem et Victorem e Panormitanum per omnia nos volumus ad nos ante hiemem proficisci. Quinquaginta vero auri libris nova frumenta ab extraneis compara, et in Sicilia in locis in quibus non pereant repone, ut mense Februario illuc naves quantas possumus dirigamus, et eadam ad nos frumenta deferantur. Sed etsi nos transmittere cessamus, ipse naves provide, et ad nos auxiliante Domino, Februario mense transmitte hæc eadem frumenta, exceptis duntaxat frumentis, quæ nunc mense Septembri, vel Octobri, juxta consuetudinem transmitti præstolamur. Ita ergo experientia tua faciat, ut sine alicujus vexatione coloni ecclesiastic frumenta congregentur, quia tantum hic parva nativitas fuit, ut, nisi auxiliante Deo frumenta de Sicilia congregentur, fames vehementer immineat. Naves vero, quæ commendatæ Ecclesiæ sanctæ semper fuerunt, in omnibus tuere, ad quod tibi etiam directæ gloriosi viri Leoms exconsulis epistolæ concurrunt. Multi vero huc veniunt, qui terras aliquas, vel insulas in jure Ecclesiæ nostræ, in emphyteosim sibi postulant dari, et aliquibus quidem negamus, aliquibus vero jam concessimus. Sed tua experientia sanctæ Ecclesiæ utilisatem conspiciat, memor quod ante sacratissimum beati Petri apostoli corpus patestatem patrimonii ejus acceperit. Et licet hinc scripta decurrant, quod utilitatem patrimonii impedit, fieri nullo modo permittat, quia nec nos sine ratione aliquid dedisse reminiscrimur, vel dare disponimus. (Cf. Joan. Diac. l. n, c. 60.)