Latin
Book 11, Letter 72
Gregory the Great, Registri Epistolarum 72-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Agapito abbati. A Ne locis venerabilibus vel quando licet culturae dcsit obsequium nostra debet sollicite cura prospicere. Quia igitur monasterium quod in fundo b Marciano provinciæ Campaniæ situm est, ita hostilitate faciente, a congregatione funditus dicitur desolatum, ut ne unus exinde monachus, qui aliquam illic sollicitudinem vel. curam debeat adhibere, remanserit, tuo illud monasterio cum omnibus rebus suis, vel quæ ei competunt actiones, utile prospeximus uniendum, ut res ejus tenendi, vel a detinentibus vindicandi Iibcra tibi sit et si e aliqua dubictate licentia, In quo etiam studii tui sit monachos deputare, qui illic tempore quo intervallum de hoste fuerit, et opus Dei celebrare, et decenter debeant deservire. Nec aliqua illud præsumas excusatione negligere, quod ideo curae tuae ut sollicitudinem illic debeas adhibere committitur. Ipsum autem monasterium sic tuae uns ordinationi commisisse cognoscas, ut tamen jurisdictionem illic non episcopus Surrentinus, in cujus civitate monasterium tuum est, sed Nucerinus, cujus est diœcesis, habeat. Nam sic hujus loci ordinationem disponimus, ut tamcn jura sua singulis episcopis inviolata servemus.