# Registri Epistolarum 73

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/73

Gregorius Mariniano abbati. Quia ecclesiam sancti Georgii positam in loco qui a Ad sedem dcitur minorem qnam oportet diligentiam habere cognovimus, ut le esse prospeximus, quoniam monasterium tuum eidem ecclesiae noscitur esse conjunctum, ejus tibi curam committere, hortantes ut et sollicitudinem illic congruam studeas adhibere. et psalmodiæ officium solemniter exhibere facias. Et quia ecclesiam ipsam.reparatione certum est indigere, volumus ut quidjuid illuc accedere potuerit, ipse accipere akjue in ejus reparalionem, ut praevideris, debeas erogare. Hanc. vero sollicitudinis curam, quam tibi hujus pagina praecepti mandavimus. tam te quam etiam successores tuos, qui monasterii regimen, Deo auctore, susceperint, exhibere, et qu£ constituimus per omnia volumus observare.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
