# Registri Epistolarum 74

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/74

Gregorius Gennadio patricio, a et exarcho Africæ. Sicut excellentiam vestram (Grat. 23, q. 4, can. 48) hostilibus bellis in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgere, ita oportet eam inimicis Ecclesiæ ejus omni vivacitate mentis et corporis obviare, quatenus ejus ex utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio, cum et forensibus bellis adversal iis catholicae Ecclesiæ pro Christiano poputo vehementer obsistitis, et ecclesiastica prælia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis. Notum est enim hæreticæ religionis viros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem vehementer insurgere, quatenus haereseos sax venena ad tabefacienda, si valuerint, Christiani corporis membra transfundant. Cognovimus enm eos contra Eeclesiam catholicam, Domino eis adversante, colla subrigere, et fidem velle Christiani nominis inclinare. Sed eminentia vestra conatus eorum comprimat, et superbas eorum cervices jugo rectitudinis premat. Concilium vero catholicorum episcoporum admoneri praecipite, ut primatem non ex ordine loci, postpositis vitae meritis, faciat, quoniam apud Deum non gradus elegantior, sed vitæ melioris actio comprohalur. Ipse vero primas non passim, sicut moris est, per villas, sed in una juxta eorum electionem civitate resideat, quatenus adeptae dignitatis meliori genio resistendi Donatistis possibilitas disponatur. Ex concilio vero c Numidiæ, si qui desiderarint ad apostolicam sedem venire. permittite; et quilibet eorum vitae contradicere voluerit, obviate. d Magno profectu excellentiæ vestræ apud Creatorem gloria proficit, si per eam dispersarum Ecclesiarum potuerit societas restaurari. Cum enim larsita munera ad nominis sui gloriam conspicit revo. cari, tanto largiora tribuit, quanto per ea religionis suæ dignitatem viderit ampliari. Persolventes præterea paternae charitatis affectum, Dominum petimus, e qui brachium vestrum ad comprimendos hostes forte efficiat, et mentem vestram, zelo fidei velut mucronem gladii vibrantis exacuat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
