# Registri Epistolarum 76

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/76

Gregorius Gaudioso a magistro militum Africæ. Sicut lucernæ lumen per collimitanti equæque quo lucet loca diffunditur, ita cujuslibet personæ bonorum actuum probitas non solum quo degit, sed per tliver. Fas provincias, fana loquente, cognoscitur, ut quo. niam praesentiae nulla potest esse notitia, hoc discursus opinionis efficiat, quod rei veritas per præsentiam poterat exhibere. Didicimus enim diversos judices, qui ad ministrandam Africanam Provinciam diriguPlur, sumtna gloriam vestram familiaritate di. ligere. Quod non procederet, nisi apud eosdem judices mentis ejus sinceritas appareret, lit adeptam administrationem consilii vestri participatione disponerent. Et quidem maximas Deo gratias referitUus, cum tales habere proprios provincias habitatores aguoscimus qui ingenita nobilitate polleant, et potentibus viris adhaereant, provincialibusque suis ad remedium, adepta temporum opportunitate, consistant. Persolventes itaque paternæ charitati affectum e præsentium latorem, quem illuc ad ordinandas res pauperum direximus, vestræ gloriæ cornmendamus, quatenus ei in quo necesse fuerit, salva iustitia, tribuatis. Uro autem Dominum, qui vitam vestram in omni bono custodiat, actosque vestros miscricordiæ suæ dono disponat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
