Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 78
Gregory the Great, Registri Epistolarum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Leoni episcopo in aCorsica. Pastoralis nos cura constringit Ecclesiæ sacerdotis moderamine destitutae sollicita consideratione L coacurrere. Et quoniam c Ecclesiam Saonensem ante annos plurimus, obeunte ejus pontifice, ommino destitutam agnovimus, fraternitati ture visitationis ejus operam duximus injungendam, quatenus tuis dispositionibus ejus possit utilitas profligari. In qua etiam Ecclesia vel ejus parochiis diaconos atque presbyteros tibi concedimus ordinandi licentiaul. Ue quibus tamen tui sit studii diligentius perscrutari, ut eorum personae a sacris nullo modo canonibus respuantur. Sed quos fraternitas tua tanto dignos ministerio perspexerit, eorumque mores et aefus buic ordinationi concordare cognoverit, eos auctoritatis nostra: permissione ad praedictum promoveat licenter orliciuln. Cunctis igitur rebus superscriptæ Ecclesiæ ut preprium te volumus uti pontificem, usque ad secundam nostram epistolam. Ita ergo in omnibus bis diligens esto ac sollicitus, ut tua dispositione utilitates ecclesiastiræ salubriter modis omnibus Deo valeant auctore disponi.