# Registri Epistolarum 8-3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Letter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8-3

Dum cuncta negotia indagandae sollicitudine veritatis indigeanf, tum quæ ad dejectionem sacerdotalium graduum pertinent, districtius sunt trutinanda, in quibus non lam a de humilibus constitutis, quam divinae quodammodo benedictionis refragatione tractatur. Qaae res quoque nos in Florentii b Epidauritanae civitatis episcopi persona ad exhortationem vetræ fraternitatis admonuit ( Infra, epist. 9). Nuntiatum siquidem nobis est a quibusdam fuisse eum in causis criminalibus accusatum, et nullis canonicis probationibus exquisitis, nec sacerdotalis concilii a proveniente judicio, eum ab honoris officio uon jure, sed auctoritate depositum. Quia ergo non potest quemquam episcopatus gradu, nisi justis ex causis, concors sacerdotum summovere sententia, hortamur fraternitatem vestram ut praefatum virum ex eodem in quo detrusus est ejici faciatis exsilio, causamque ejus episcopali disceptatione perquiri. Et si in his in quib accusatus est canonica fuerit probatione convictus, canonica procul dubio est ultione plectendus. Quod. si alias quam de eo aestimatum est ° synodali fuerit inquisitione coinpertum, necesse est ut et criminatores justi districtionem juris exhorreant, f et incrianinato innocentiæ suae serventur illibata suffragia. Exsecutionem vero ante fati negotii Antonino subdiacono nostro ex nostra praeceptione mandavimus, quatenus ejus instantia et quae sunt legibus632 canonibusque placita decernantur, et decreta, juvante Domino, mancipentur effectui. (C(. Joan. Diac. /. i? c. 28.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
