# Registri Epistolarum 8-9

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8-9

Gregorius a Alexandro prætori Siciliae. Qui de filii charitate non dubitat, commendare ei quos diligit, non recusat. Et ideo quia patrimonium Ecclesiae Ravennatis, quod in Sicilia constitutum est, ita dicitur diminutum ac si nullus esset qui utilitates ipsius illic agere potuisset, necesse fuit reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum de ordinando patrimonio ipso ne antplius decresceret cogitare. c Ad cujus quia gubcrnationem Joannem diaconum suum transmisit, paterno salutantes affectu, petimus ut ei, tanquam a nobis misso, sicut de vobis confidimus, charitatem in oMinibus impendatis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
