Latin
Book 6, Letter 8
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptorum vestrorum insinuatio (Grat. dist. . 100, c. 11), fratres charissimi, patefecit Andream fratrem nostrum c Nicopolitanæ civitatis cpiscopum Deo propitio solemniter nrdiualUnl. Cujus consecrationem quoniam cl,ri ct provincialium provenisse significatis assensu, gaudemus; atque bona quæ de ipso testamini ut in co maneant, et Dui gratia cooperante augmentum accipiant, excramus, quia bonitas præpositorum salus est utique subditorum. Oportet ergo ut ea quæ in persona ipsius placere vobis laudantes ostenditis imitari studiosius festinetis. Nam et apud homines culpa et apud Deum poena est nolle quemquam bonum imitari quod placet. Testimonio itaque vestro obedientia Iidem accommodet. Nullus ei in Iris quae integritate servata Ecclesiae pro communi utilitate injunxerit contradicat. Devotionem suam quisque vestrum libenter exhibeat; ut dum Dco placita inter vos sacerdotalis fuerit d et fida cuncurdia, nulla vos a charitatis mutuæ vinculo invidia solvere valeat, aut turbare diversitas. Nec enim callido hosti in cordibus vestris ullus erit accessus, quoniam scit se nullatenus nec capi posse nec recipi, ubi plene sincera lucum charitas invenerit.