Latin
Book 7, Book 8, Letter 11
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.11
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Candido abbati monasterii a santi 'Andreae ad clivum Scauri. Sicut loci nostri consideratio providcre nos admonet ut monasteriorum negotia pacis intentio sa! ubri fine distinguat, sic iterum ratione constringimur conseusus nostri auctoritate quæ utiliter decisa fuerint roborare, ne forte cujusquam excusationis objecta, quod a religioso proposito et æquitate vale dissentit, aliquid in duhium contentio recidiva perducat, et gignat ex pace litigium. Proinde quoniam inter te Cand dum abbatem monasterii sancti Andreæ apostoli, positi in hac urbe Romana, in clivo Scauri. agentem utilitates ejusdem monasterii, ei Maurentium gloriosum, magisTrum militiæ, causa successionis hæreditaisque Joannis, fratris consanguinei prædicti viri, qui in suprascripto monasterio conversus est ac defunctus, cum nostro quoque consensu commodæ sollicitæque transactionis pagina interveniente decisa est; denique ut cum fidei memorati gloriosissimi magistri militiæ sinceritas olim nobis veraciter nota sit et bene comperta, ad satisfactionem posset omnino sufficere, etiam dato corporaliter sacramento, firmaret nihil se in fraude versatum, aut aliquid occultasse, sed omnia integre prodidissc; idirco hujus decreti praeceptique nostri serie transactionem decisionemque inter te et præfatum Maurentium gloriosum habitam, ratam habentes, per omnia confirmamus, nec in totum partemve aliqua ratione convelli, sed eam habere perpetuam decernimus firmitatem. Cui rei si quis, quod non credimus, contrariam afferre quoquo modo tentaverit voluntatem, ille quidem reum se ante Deum esse noverit, qui nititur ea quae utiliter sunt finita rescinderc; nam eidem decisioni transactionique nihil se derogare cognoscat. Ut ergo et saepe dicti glorios, Manrentii maneret illibata securitas, et tu nihil de his quae decisa sunt valeas dubitare, simile ei præceptum pro utraque partium munitione concessimus.