# Registri Epistolarum 8.13.2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 8, Letter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.13.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.13.2

Frater igitur et coepiscopus noster Paulus, præsentium portitor, quantis illic fluctibus, quantisque adversitatibus quatiatur, sanctitatem vestram memorat non latere. Qui quoniam querelas quas de eo ad vos pervenisse signastis non veras esse, sed instigatione adversantium contra se asserit excitari, et omnia se fidit, patrocinante veritate, vobis cognoscentibus, adjutore posse Domino superare, hortamur, dilectissime frater, ut ei in quibus fuerit justitiæ ratio manifesta, manum decenier præbere solatii atque sacerdolali eum compassione deleas adjuvare. Nulla ergo vos res ab aequitatis studio, nulla suspendat potentia personarum. Sed innitens præceptis dominicis, omnia quæ sunt rectitudini adversa contemne. In defendendis partibus justitiae constauter insiste. Udia pro veritate, si qua sunt, sustinere non renuas; ut tanto majore n in adventu Redemptoris nostri fructuum mercedis invenias, quanto cjus mandata non negligens, in favorem. te justitiæ et defensionem impenderis. n Mense Martio, indictione prima. ( Vide sup. I. vi, ep. 61; I. VII, ep. 2; et hujus lib. ep. 12.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
