# Registri Epistolarum 8.14

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 8, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.14

Gregorius a Bonifa cio de privilegiis defensorum. Ecclesiasticis ulilitalibus fideliier insudantes congruae remunerationis sunt beneficio prosequendi, ut ei nos respondisse eorum digne obsequiis videamur, et illi ex indulta consolationis gratia utiliores existant. Quia igitur defensorum officium in causis Ecclestæ et obsequiis noscitur laborare pontificum, hac eos concessa prospeximus recompensationis præ. rogativa gaudere: constituentes ut sicut in schola notariorum atque sub diaconorum per indullam longo retro pontificum largitatem sunt regionarii constituti, ila quoque in defensoribus septem qui ostensa suæ experientiæ utilitate placuerint honore regionnrio decorentur. Quos quolibet per absentiam pontificis ei sedendi in conventu clericorum hal erc licentiam, et honoris sui privilegia in omnibus statuimus obtinere. iræterea si quis ad prioris locum ver iens in alia fortasse provincia propter utilitatem propriam degit, hunc necesse est primalus locum per omnia curare, ut ille prior defensorum omnium possit existere, qui et ante i rioratus locum in ecclesiasticis usilitatibus obsequiisque pontificis non destitit per sedulam præsentiam permanere. Haec itaque constitutionis nostrae decreta (Grat. 25, q. 2, c. 7) quae pro defensorum sunt I rivilegiis et ordinatione disposita, perpetua stabilitite et sine aliqua constituimus rifragatione servari, sive quae scrpto decrevimus, seu quæ in eis in nostra præsentia videntur esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum partemve qualibet occasione convelli decernimus vel mutari. Nam nimis est asperum, et praecipue bonis sacerdotum moribus inimicum, niti quempiam quacunque rationis excusatione, et quæ bene sum ordi. nata rescindere, et exemplo suo docere caeteros sua quandoque post se constituta dissolvere. a Mense Aprili, indictione prima.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
