Latin
Book 7, Book 8, Letter 16
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.16
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Mariniano episcopo Ravennati. Quod communem filium Claudium abbatem latorem præsentium longa apud nos hactenus mora retinuit, res illa fecit quod magnum nobis, sicut no- Itis, erat in verbo Dei solatium; quem etiam hic adhuc volueramus diutius retinere, a si et ipse nnn fes inasset ad suam monasterium, et nos congregationi fratrum ejus praesentiam esse omnino necessariam sciremus. Et ideo quia illum sicut petiit et exigebat utilitas relaxandum esse prolpeximus, commendantes eum, hortamur ut sanctitas vestra sacerdotali eum affectione suscipiat, paternam illi monasteriisque ipsius charitatem, sicut decet. impendat benignitatis suæ eum consolatione refoveat, in ejns se tuitionem instanter aceommodet, et præsidii sui beneficio liberum ab omni inquietudine redditum quieti et utilitatibus fratrum vacare per. mittat, atque peculiariter sicut a nubis eum scitdiligi diligat; quatenus et charitatis vestrae affectum quem olim expertus est, in se multiplicius recognoseat, et nos in vobis invenisse se gaudeat.