# Registri Epistolarum 8.2.3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 8, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.2.3

Quae autem mala a barbarorum gladiis, qu;e a perversitate judicum patimur, beatitudini vestræ narrare refugio, ne ejus gemitum augeam, quem minuere consolando debueram. Sed in his omnibus auctoris nostri me praecepta consolantur, dicentis: Hæc locutus sum vobis, ut i i me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis (Joan. XVI, 33). Penso enim quibus di tum est: Hæc eat hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc. XXII, 53). Si ergo potestas lucis postea erit, quia elects dictum est: Vos estis lux mundi (Matth. v, 14); et sicut scriptum est: d Obtinebunt eos justi in matutino (Psal. XLVIII, 15); omne quod in hora et potestate tenebrarum patimur lugendum non est.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
