Latin
Book 7, Book 8, Letter 2
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictiones vero locupletissimas omnes quae directæ sunt suscepi, quae mihi vir Dci pauper spiritu transmisisti, de quibus dicitis: e Quid enim det pauper nisi ea quæ paupera sunt? Sed nisi vos per humilitatis spiritum pauperes essetis, benedictiones vestræ locupletes non fuissent. Omnipotens Deus sua vos a malis omnibus protectione custodiat; et quomam vita vestra bonis omnibus valde est necessaria, post longa adhuc tempora vos ad coelestis patriae gaudia perducat t. (Cf. Joan. Diac. ,l. III, n. 49; t. iv, n. 67.)