# Registri Epistolarum 8.23

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 8, Letter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.23

Gregorius a Fantino defensori. b Domna ahbatissa monasterii sancti Stephani, quod in Agrigenlino est territorio constitutum, indicante, comperimus multos Judæorum ad Christianam fidem, divina gratia inspirante, velle converti;. sed esse necessarium ut aliquis illuc ex nostro mandato debeat proficisci. Proinde hujus tibi auctoritatis tenore præcipimus, ut omni excusatione submota, ad prædictum locum pergerc, cL desiderium eorum luis, Deo propitio, adhortationibus adjuvare festines. Quibus tamen (Grat. de consec. dist. 4, c. 98) si longum vel triste videtur solemnitatem sustinere Paschalem, et eos nunc ad baptisma festinare cognoscis, nc, quod absit, longa dilatio eorum retro possit animos revocare, cum fratre nostro episcopo loci ipsius loquere, ut e pœnitentia ac abstinentia quadraginta diebus indicta, aut die Dominico, aut si celeberrima festivitas fortassis occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia protegente baptizet, quia et temporis qualitas, propter eam quæ sibi imminet cladcm, impellit ut desideria eorum nulla debeam dlatione differri. Quoscunque vero ex eis pauperes et ad vestem sibi emendam non sufficere posse cognoscis, te eis vestem quam ad baptisma habeant comparare volumus ac præbere, in quibus pretium quod dederis luis noveris rationibus imputandum. Si vero sanctum Pascha elegerint exspecta' e, iterum cum episcopo loquere, ut modo quidem catechumeni fiant, atque ad eos frequenter accedat, geratque soll citudinem, et animos eorum admonitione suæ adhortationis accendat; ut quanto quæ exspectatur elongatur festivitas, tanto se præparare et eam desidcrio ferventi debeant sustinere. Præterea cum omni studio ac diligentia studii tui sit perscrutari utrum supradictum monasterium, cui ante dicta domna præest, sufficiens sibi sit, an necessitatem aliquam patiatur. Ei quidquid in veritate cognoveris, vel quid de his qui baptizari desiderant, actum fuerit, nobis subtiliter inditare festina. It Mense Junio. indictione prima. (Ct. Joan. Diac., l. II, n. 49.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
