Latin
Book 7, Book 8, Letter 24
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.24.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ea vero quæ nobis scripsistis, vel præsentium lator coram positus explicavit, not non credatis negligenter omittere, sed de his omnino sollicite cogitamus. Dilectissimo autem filio nostro Anatolio diacono jam ei prius et nunc iterum omnia subtiliter indicavirnus: hortantes ut quidquid ad utilitatem ac quietem charitatis vestrae vel filiorum vestrorum pertinet, Creatoris nostri auxilio suffragante, It agere stricte ac studiose festineL. Et ideo fraternitatem vestram nec mœror afficiat, nec inimicitia cujuslibet affligat. Nam divinitatis gratia opitulante, in pro- Nimo adesse confidimus ut et præfati prævaricatoris et excommunicati praesumptio districtius reprimatur, vi vestra quies, sicut desidcratis, adveniat. Excellentissimo quoque SIlio nostro Exarcho, qui nohis eum siudet commendare, de pravitate ipsius scribere nequaquam omisimus.