# Registri Epistolarum 8.25

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 8, Letter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.25

Gregorius Victori episcopo Panormitano. Sicut Judaeis non debet esse licentia quidquam in synagogis suis ultra quam permissum est lege præsumere, ita in his quæ eis concessa sunt nullum debent præjudicium sustinere. Quae autem nobis in hac urbe Roma habitantes Hebraei pro his qui Panormi degunt, conquesti sunt, data vos ab eis petitio quae in subditis tenetur informat. Si igitur querimonia eoruio veritate fulcitur, oportet ut fraternitas vestra, legis serie diligenter inspecta, ita eis quidquid hac de re decretum est custodire debeat ac servare, ut nec ipsa aliquid injustum facere, nec illi pati præjudicium videantur. Si vero est aliquid quod ad restituendum ea quæ sunt postulata rationabiliter possil obsistere, judices a partibus eligantur, qui ea quæ æquitati conveniunt valeant definire. Quod si forle illic contentio ipsa finiri nequiverit, ad nos venire causam necesse est; quatenus a sine vestra invidia quæ amica justitiae visa fuerint decernantur. Quousque ergo causa ipsa finem accipiat, a consecratione locorum quae ablata dicuntur fraternitas se vestra suspendat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
