Latin
Book 7, Book 8, Letter 26
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.26
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Quia pervenit ad nos quod quidam a es Italiæ Ec. clesia clerici vasa sacra in Sicilia venundarunt, idcirco Pantaleonem notarium nostrum direximus, ut eadem vasa sollicita investigatione requireret. Qui postquam in vestrae sanctitatis est obsequio occupa. tus, eamdem causam eum cognovimus neglexisse. Oportet ergo ut fraternitas vestra congrua debeat sollicitudine providere, ut, tempore quo utile esse crediderit, eum ad peragenda ea ipsa debeat relaxare; quatenus et ipsa de illo possit habere solatium, et ipse salubriter valeat quae sibi sunt mandata Deo adjuvante peragere; quia necesse est ut indictione subsequenti huc veniat, et subtiliter nos coram positus de cunctis informet.