Latin
Book 7, Book 8, Letter 29
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.29.2
Unproofread scanNot analysed yet
De lignis autem quod scribitis quia brevia fuerint, navis per quam transmissa sunt qualitas fecit, quia si major navis venisset, potuimus ligna etiam majora transmittere. Quod autem dicitis, quia si majora trasnmittimus, pretium dabitis, largitati quidem gratias agimus, sed accipere pretium, Evangelio interd cente, probibemur. Nos enim ea quae transmittimus ligna non emimus, et quomodo possumus pretium accipcre, cum scriptum sit: Gratis accepistis,. . ,rati. date (Matth. x, 8)? Nunc ergo juxta modum navis per nanclerum parva ligna transmisimus, quorum notitia subter annexa est. Sequen i vero anno, si omnipotenti Deo placuerit, majora præparamus. (Cf. Joan. Diac. lib. III, c. 26.)