Latin
Book 6, Letter 8
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.3
Unproofread scanNot analysed yet
Suprascripto igitur Andreae fratri et coepiscopo nostro pallium nos direxisse cogncicite, atque privilegia cuncta concessisse quae prædecessores nostri ejus praedecessoribus contulere (Grat. ibid.) . Præterea (Grat. It q. i. c. Quibusdam) pervenit ad nos quod sacri ordines in illis partibus cum datione commodi cOlarerantur. Quod si ita est, HeM dico, gemensque denunlio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris qnoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelioquid Redemptor noster per scmetipsum fecerit, quia ngressustemplum cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI, ł2). Columbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuH, commodum temporale percipere. Ex quo, ut prædixi, malo jam innuitur quidsequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere præsumpserunt, eorum, Deo judice, cathedrae ceciderunt. Qui videlicet error in subdiLis cum augmento prop'gatur. Nam eo ipso quod quisque ad sacrum ordinem perducitur, jam, in ipsa provectussui radice vitiatus, paratus est aliis vendere qnod emit. Et uhi est quod scriptum est: Gratis accepiatis, gratis date (Matth. X, 8)? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca hærcsis orta sit, cur non perpenditur, cur non videtur, quia eum quem quis cum pretioordinat provehendo agit ut hæreticus nai? Pro qua re admoneo atque contestor ut omnino debeatis esse solliciti, tit nihil sibi commodi datio, nil gratia, nil quarumlibet suppliratio personarum in sacris ordinibus vendicet, sed ille ad hoc officium perducatur quem morum gravitas commendat et actio. Nam si, quod non credimus, fieri tale aliquid senserimus, canonica illud, ut dignum est, severitate corrigemus. Deus autem omnipotens, qui sapientiæ suae potestate cuncta mirabiliter ordinat, ct misericorditer ordinata custodit, ipse vobis et velletribuat, et operari quod præcipit.