# Registri Epistolarum 8.3.1

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 8, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.3.1

Gregorius Dono episcopo Messanae. Filius noster Faustinus, vir eloquentissimus, ad nos veniens questus nobis est, quod pater ejus quendam Peltrasius aliqua vestræ Ecclesiae sepulturæ suae gratia juris alieni reliquerit. Et quidem quid de hac re sæculi leges habeant a et ipse novit, et nos audivimus, quia hæres ad solvendum cogitur, si auctor ejus aliena legaverit. (Vide Leg. CUM ALIENAM, de Legatis.) Sed quia fraternilalem vestram lege Dei, non autem lege sæculi novimus vivere, valde mihi injuslum videtur ut calix elecirinus, et puer qui cujusdam Ecclesie in possessione ejus posite diœceseos Consentinæ Ecclesiæ esse perhibetur, a tua fraternitate teneatur. Curo en:m et vir reverendis imus Palumhus, nunc episcopus, tunc vero archidia conus, ita fuisse testatus est, vos omnino ejus fidei cre!ere, et aliena restituere debuistis. e Fibulam vero auream, quam praedictus vir moriens pariter reliquit, considerare, ut arbitror, debuistis, quae esset summa ejus substantiae, si quid esset unde hi quos reliquerat sustentari debuissent, et tunc pro sepultura ejus accipere. d Quamvis nostrum institutum noveris, nos antiquam consuetudinem nostram a nostra Ecclesia omnino vetuisse, nec cuiquam assensum praebere e ut loca humandi corporis pretio possint adipisci. Nam si gentiles, ut arbitramur, viri Sichimitæ Abrahae pro Sara mortua atque in loco proprio humanda sepulturam gratia obtulerunt, et vix magna ejus importunitate coacti sunt ut pretium de loco sepulturae perciperent (Genes. XXIII, 6), nos qui episcopi dicimur de humandis fidelium corporibus pensa facere quid debemus. Hoc ergo fraternitatis vestrae judicio committimus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
