Latin
Book 7, Book 8, Letter 3
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc quoque nobis prædictus elo quentissimus vir questus est Sisinniuin defensorem Ecclesiae tuæ irrationabiliter juri suo mancipia competentia detinere. De quibus etiam judicio sanctae memoriæ Maximiani episcopi ut ea detentor redderet esse asserit definitum, sed eorum restitutionem hactenus vulunlarie distulisse. Hortamur ergo fraternitatem tuam ut si manifeste causa jam judicata est, quæ statuta sunt compleantur; alioquin, a deputalo exsecutore ad fratris et coepiscopi nostri Secundini partes facere judicium convenire, ut dum cujus sint juris tnancipia de quibus quæstio vertitur ejus fuerit sententia declaratum, nec hic præjudicium, nec ille videatur b in idiam sustinere.