# Registri Epistolarum 8.30.2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 8, Letter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.30.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.30.2

c Quoniam vero in bonis qnae agitis scio quod et aliis congaudetis, vestræ vobis gratiæ vicem reddo, et non dissimilia nuntio, quia dum gens Anglorum in mundi angulo posita in cultu lignorum ac lapidum a perfida nuncusque remaneret, ex vestræ mihi orationis adjutorio placuit ut ad eam monasterii mei e monachum in prædicationem transmittere Deo auctore debuissem. Qui data a me licentia, i a Germaniarum episcopis epi copus factus, cum eorum quoque solatiis ad prædictam gentem in finem mundi perductus est, et jam nunc de cjus salute et opere ad nos scripta pervenerunt, quia tantis miraculis vel ipse, vel hi qui cum eo transmissi sunt, in gente eadem coruscant, ut apostolorum virtutes in signis quæ exhibent imitari videantur. In solemnitate autem dominicae nativitatis, quae hac prima indictione transacta est, plus quam decem millia Angli ab eolem nuntiati sunt fratre et coepiscopo nostro baptizati. Quod ideirco narravi, ut cognoscatis quid in Alexaudrino populo loquendo et quid in munJi finitus agitis orando. Vestrae eniin orationes sunt in eo loco ubi non estis, quorum operationes sanct.e monstantur in eo loco in quo estis. (Cf. Joan. Diae. I. II, c. 39.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
