Latin
8.30.3 to 8.30.4
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.30.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Præterea g de Eudoxii haeretici persona, de cujus errore in Latina lingua nihil reperi, mihi a vestra beatitudine largissime gaudeo satisfactum. Virorum quippe fortissimorum Bisini, G. regorii, atque Epiphanii testimonia protulistis, et manifeste peremptum cognoscimus eum in quem heroes nostri tot jacula dederunt. De his vero erroribus qui nunc in Constantinopoliiana Ecclesia probantur exorti, doctissime omnia, et ut judicium tantæ sedis proferre decuit, respondistis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, quia adhuc arcae Dei insunt tabulæ testamenti. Quid est enim sacerdotale cor, nisi area testamenti in qua quia spiritalis doctrina vigEt, procul dubio tabulæ legis jacent.