Latin
Book 7, Book 8, Letter 31
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.31
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Secundino episcopo Tauromenitano. Querimoniam monachorum a monasterii Castellien •sis oblata ab cis petitio quæ tenetur in subdilis patefecit. Proinde fraternitas vestra hæc quae asserunt, sollicita perscrutari cura studeat. Et si ea invenerit veritate subsistere, tuitionem illis impendat, et monasterium quod monasterio eorum unitum est secundum consuetudinem deputatis de congregatione eorum illic monachis provideat ordinari. Quia rationis ordo non patitur ut monasterium ipsum, ct maxime contra voluntatem fundatorum, ab eorum dispositione ad arbitrium suum praesertim laica persona subducat, aut aliquis sibi in id tus debeat vendicare (Grat. 16, q. 7, c. 54)