# Registri Epistolarum 8.31

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 8, Letter 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8.31

Gregorius Secundino episcopo Tauromenitano. Querimoniam monachorum a monasterii Castellien • sis oblata ab cis petitio quæ tenetur in subdilis patefecit. Proinde fraternitas vestra hæc quae asserunt, sollicita perscrutari cura studeat. Et si ea invenerit veritate subsistere, tuitionem illis impendat, et monasterium quod monasterio eorum unitum est secundum consuetudinem deputatis de congregatione eorum illic monachis provideat ordinari. Quia rationis ordo non patitur ut monasterium ipsum, ct maxime contra voluntatem fundatorum, ab eorum dispositione ad arbitrium suum praesertim laica persona subducat, aut aliquis sibi in id tus debeat vendicare (Grat. 16, q. 7, c. 54)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
