Latin
Book 7, Book 8, Letter 35
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.35.2
Unproofread scanNot analysed yet
De hoc etiam valde gaudemus, quod munera quæ. transmisistis vestris moribus dissimilia non fnerint. a Oleum quippe sanctae crucis et aloes lignum suscepimus. Unum quod tactum benedicat, aliud quod per incensum bene redoleat. Decebat igitur ut bonus vir ea transmitteret, quae iram nobis Domini placare potuissent. Alia quoque e in cellariis multa misistis, quia sicut mente et carne subsislimus, necessarium fuit a vobis in utroque contineri deberemus. De quibus transmissis tamen dulcissima mens vestra valde se erubescere fatetur, atque eidem verecundiae scutum charitatis opponere. Sed in his ego verbis omnimodo gaudeo, quia in tali mentis attestatione cognosco quod nunquam possit aliena tollere, qui et hoc ipsum erubescit quod propria largitur. Parva vero appellatis muncra vestra, quae magna sunt; sed, credo, ut adhuc amplius ex ipsa gloriæ vestræ humilitate proficiant. Et petitis ut haec bona mente susciiam. Sed inter ista ad memoriam cujusdam vidua duo minuta reducite (Luc. XXVII). Si enim illa Deo placuit, quae bono animo pauca obtulit, cur non hominibus placeat, qui mente humili multa dedit? Praeterea benedictionem vobis sancti Petii apostolorum principis, clavem sacratissimi sepulcri ejus, qua benedictio de catenis illius est inserta, transmisimus, ut quod ejus collum ligavit ad martyrium, hoc vestrum ab omnibus peccatis absolvat f.