Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 9
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Petro subdiacono. Gregorius servus Dei, presbyter et albas Inonasterii sancti Theodori in Sicilia provincia, territorio Panormitano constituti, insinuavit nobis homines fundi a Fulloniaci, juris sanctae Ecclesiae Romanæ, fines fundi Gerdimiæ, collimitantis cidem præfato fundo Ecclesiae sanctæ Romanæ, quos quieto jure per innumeros annos possederuut, velle pervadere. EL ideo (Caul. ! G, q. i, cap. 2) volumus accedentem te ad Panormitanam civitatem, quæstionem ipsam tali ratione discutere, dominio rei apud possessorem, sicuti hactenus possessum est, vide! icct permanente, ut si monasterium præfatum sancti Theodori fines, de quibus causatio mota est, inconcussis e quadraginta annis possedisse repereris, nullam deinceps, etiam si quid sanctæ Romanae Ecclesiae competere potuit, patiaris sustinere d ca! nmniam, sed quietem eorum inconcussam modis omnibus procurare. Sin vero e actores sanctae Ecclesiæ non eos possedisse quadraginta annos iDeoncusso jure monstraverint, sed aliquam intra haec tempora motam fuisse aliquando quæstionem eorumdem finium, electis arbitris, tranquille et legaliter sopiatur. Nos enim non solum nunquam mota suscitari volumus, verum etiam quae prava foris admoventur. sopire modis omnibus festinamus. Jta ergo experientia tua cuncta faciat effectibus mancipari, ne qua post hac hujus rei ad nos quæstio revertatur. Testamentum autem Bacandæ quondam xenodrr chi in ea qua conditum est volumus firmitate persistere. r A! nse Novembri, indictione nona,