Latin
Book 3, Letter 9
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Antonino subdiacono. Pervenit ad nos Florentium Epidauritanæ civitatis episcopum, praereptis prius rebus ejus, pro quibusdam non approbatis criminibus, sine sacerdotali concilio fuisse damnatum. Et quia non debet is poenam sustinere canonicim (Grat. ii, q. I, c. 64), in cujus damnatione non est canonica prolata sententia, praeeiphnus experientiæ tuae ut Natali fratri et coepiscopo nostro debeas imminere, quatenus supradictum virum de eodem ejici faciat, quo nuuc dicitur detrusus exsilio. a Convocatoque episcoporum concilio, si hac in quibus accusatus est canonice fueriut approbata, præsati Natalis fratris et coepiscopi nostri voiunius in eum proprium robur obtinere sententiam. Sin autem generali fuerit judicio absolutus, nec eum deinceps cujuslibet prapjudicio subjacere permittas, et præfatae res districta tuae sollicitudinis restituantur instantia. Necesse est ergo ut quanto graviora talium negotiorum perpendis pondera, tanto ea maluriori vigilantiorique studeas exsecutione complere.