Latin
Book 5, Letter 9
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9-4
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Petro a notario in Regio. Ministeria b Ecclesiae Miriensis, quæ secum Squlalacium quondam episcopus Severinus detulerat, præsentium sibi portitores restitui postulabant. Quia ergo res ecclesiasticæ cauta debent sollicitudine præmuniri, hoc nobis visum est ut c in eadem civitate episcopus, cui ministeria ipsa tradi possint, debeat oniinari. Sed quoniam Leonem archidiaconum aliosque cleriCos ejusdem Ecclesiæ illic esse commemorantf experientiae tu; c præcipimus, quatenus eos ad suam Ecclesiam. proficisci, ac eligere ordinandum episcopum sibi commoneat, ut dum Deo illie fuerit propitio consecratus, ipse Ecclesiæ suae res sine aliqua ambiguitate recipiat.