Latin
Book 7, Book 9, Romano Syracusuni patrimonii regimen adeunti auxilium ferat
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9-9
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Petro Siciliensi. . Scientes devotionis affectum paternis commendationibus ampliari, necesse est nt ea quæ agere vos sponte confidimus, gloriæ vestrae in his favorem nostris augere epistolis festinemus. Indicamus itaque Romano defensori lalori præsentium, patrimonium Ecclesiæ nostræ, quod in Syracusanis, Catinensibus, et vicinis locis noscitur esse constitutum, Dei protegente gratia, credidisse. Et propterea salutantes paterno affectu, petimus ut vestra eum fovere providentia debeatis, atque ei in omnibus vestrum, sicut de vobis confidimus, auxilium commodetis; ut dum in gloriae vestræ solatio vel favore subsidium consolationis habuerit, et vos qualem circa nos charitatem geritis, manifestius ostendatis, et nos voluntali vestrae respondere, dum necesse fuerit, per omuia festinemus.