# Registri Epistolarum 9-9

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Romano Syracusuni patrimonii regimen adeunti auxilium ferat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9-9

Gregorius Petro Siciliensi.. Scientes devotionis affectum paternis commendationibus ampliari, necesse est nt ea quæ agere vos sponte confidimus, gloriæ vestrae in his favorem nostris augere epistolis festinemus. Indicamus itaque Romano defensori lalori præsentium, patrimonium Ecclesiæ nostræ, quod in Syracusanis, Catinensibus, et vicinis locis noscitur esse constitutum, Dei protegente gratia, credidisse. Et propterea salutantes paterno affectu, petimus ut vestra eum fovere providentia debeatis, atque ei in omnibus vestrum, sicut de vobis confidimus, auxilium commodetis; ut dum in gloriae vestræ solatio vel favore subsidium consolationis habuerit, et vos qualem circa nos charitatem geritis, manifestius ostendatis, et nos voluntali vestrae respondere, dum necesse fuerit, per omuia festinemus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
