Latin
Book 7, Book 9, Letter 10
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Excellentissimi filii mei domni Callinici exarchi assidue et importune pro persona d Maximi scripta suscepi. Cujus importunitate victus, nihil habui quod amplius facere debuissem, nisi ut ejusdem Maximi causam tuae fraternitati committerem. Si igitur ad fraternitatem vestram venerit idem Maximus, deducatur et Honoratus ejus Ecclesiæ arehidiaconus, ut cognoscat sanctitas tua si recte ordinatus est, si in simoniacam hæresim lapsus non est, si ei de criminibus corporalibus nihil obviavit, fi se non cognovit exconununicatum quando missas facere praesumpsit; et quidquid sub timore Dei tibi visum fuerit, decerne, ut nos dispositioni tuae consensum Deo auctore praebeamus. Si autem tuam fraternitatem suspectam praedictus filius noster habuerit, etiam reverendissimus vir frater noster Constantius Mediolanensis episcopus Ravennam veniat, tecum resideat, et de eadem causa pariter decernite; et quod utrisque vobis placuerit, mihi placiturum esse ceitum tcnete. Sicut enim obstinati esse humilibus non debemus, ita districii existere superbis debemus. Vestra ergo fraternitas sicut in Scripturæ sacræ paginis didicit, quidquid justum perpenderit, in ejus negotio decernat.