Latin
Book 7, Book 9, Letter 105
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.105.2
Unproofread scanNot analysed yet
Præterea indico dudum ad nos pervenisse quod traternitas vestra, quosdam a imaginum adoratores aspiciens, easdem in Ecclesiis imagines confregit atque projecil. Et quidem zelum vos, ne quid manufactum adorari posset, habuisse laudavimus, sed frangere easdem imagines non debuisse indicamus. Idcirco enim pictura in Ecclesiis adhibetur, ut hi qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo legant quæ legcte in codicibus non valent. Tua ergo fraternitas et illas servare, et ab earum adoralu populum prohibere debuit, quatenus et litterarum nescii haberent unde scientiam historiæ colligerent, et. populus in picturæ adoratione minime peccaret.