Latin
Book 7, Book 9, Letter 11
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ergo hæc vobis cura ante oculos Creatoris nostri in fructu sit, Christianitatis vestrae sollicitudo diligenter invigilet; et nullum qui sub regno vestro est ad sacrum ordinem ex dalionc pecuniae, vel quarumlibet patrocinio personarum seu proximitatis jure patiatur accedere; sed ille ad episcopatus vel alterius sacri ordinis officium eligatur, quem dignum et vita et mores ostenderint; ne si, quod non optatius, honor venalis fuerit sacerdotii, simo iaca in illis partibus haresis, quæ prima in Ecclesia pro-:dit, diit, et g Pairum sententia' damnata est, consurgat, et regni vestri, quod absit, vires imminuat. Nam grave omnino et ultra quam dici potest facinus est, Spiritum sanctum, qui omnia redemit, venUndari.