# Registri Epistolarum 9.111

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.111

Cregorius Virgilio episcopo Arelatensi. Cum piae desiderium voluntatis (Grat. 25, q. i, c. 9), et laudandae devotionis intentio sacerdotalibus sit semper studiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea quae pro quiete monachorum religiosaeque conversationis fuerint ordinata, nec dissimulatio negligere, nec quædam valeat praesumptio perturbare. Sed sicut hoc quod ratio exigebat utilitcr oporluit definiri, ita quod definitum est a non debet violari. Igitur gloriosæ memoriæ b Childebertus, Francorum rex, catholica religionis amore succensus, intra muros Arelatensis civi atis monasterium virorum, ut scripto reperimus, pro sua mercede con tituens, quædam ibidem pro habitantium sustentatione concessit. Cujus ne voluntas unquam duceretur in irritum, et ea qnae pro quieto monachorum disposita fuerant turbarentur, quæque contulit in jura ejusdem monasterii, epistolis suis apoEtolica peliit auctoritate firmari: hoc quoque suæ petitioni subjungens, ut eidem monasterio tam indispositione rerum quam in ordinatione abhatis quaedam pariter privilegia largirentur. Sciens quippe eam apostolicæ sedi reverentiam a fidelibus exhiberi, ut quae ejus fuissent decreto disposita nullius deinceps illicitæ ulurpationis molestia quatereutur. Unde quia effectum et regia voluntas et res valde desiderata poscebat, a praedecessore nostro Vigilio, Romanae sedis antistite, ad praedecessorem vestrum Aurelium scripta transmissa sunt, ubi omnia quae amplectendæ vuluntatis studium deposcebat apostolicae auctoritatis libenter annisu firmata sunt, quia difficultatem pati non potuit hujusmodi res petita. Sed ut fraternitas vestra quae fuerint tempore illo decreia cognoscat, antedicti praedecessoris nostri scripta his prævidimus scriptis adjungi. Quibus lectione pereursis, hortamur ut omnia sacerdotali, sicut decet, studio iuviolata conserves, v nihilque illic de indebitis, nihil permittas de illicilis irrogari, nec ea quodam patiaris usurpatione convelli. Nam licet ea quae semel apostolicæ sedis auctoritate sancita sunt nil fgeant firmitatis, ei abundantia tamen cuncta qua pro hujus rei quiete a praedecessore nostro statuta sunt nostra iterum auctoritate in omnibus roboramus. Fraternitas ergo vestra ita se in custodiendis cis exhibeat,quatenus et omnem occasionem inquietudinis excludat, et aliis hæc operari suadeat, dum se in custodienda defuncti piissima voluntate, sollicitam, ut decet, exhibuerit el devotam.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
