Latin
Book 7, Book 9, Letter 113
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.113.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero Theodorus quidam episcopus de diœcesi reverendissimi fratris nostri Constantii Mediol nensis Ecclesiae episcopi disciplinam, ut dicitur, evitans, illud venisse firmatur, hortamur ut et istum diligentius requisitum ad episcopum suum vestra fraternitas retransmittat. Et quia sicut legitur: Qui abjicit disciplinam, infelix est (Prov. xv, 32), nulla euin illic se excusatione patiamini retinere; quatenus ipsi qui levitatis eorum vitio possunt decipi libereotur, et de ipsis habere mercedem, ne in hac stultitia pereant, valearis.