Latin
9.12.2 to 9.12.3
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.12.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ut alleluia hic diceretur, de Jerosolymorum Ecclesia ex beati Hieronymi traditione tempore beatae memoriae Damasi papae traditur tractum, et ideo magis d in hac re illam consuetudinem amputavimus quae hic a Graecis fuerat tradita. Subdiaconos autem ut spoliatos procedere facerem, antiqua consuetudo Ecclesiæ fuit. e Sed placuit cuidam nostro pontifici, nescio cui, qui eos vestitos procedere praecepit. Nam vestræ Ecclesiæ nonquid traditionem a Graecis acceperunt? Unde habent ergo hodie ut subdiaconi i lineis in tunicis procedant, nisi quia hoc a matrc sua Romana Ecc! csia perceperunt?