# Registri Epistolarum 9.2-7

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Ut episcopo Taurinensi restituantur ipsius parochiæ in regno Francorum sitæ, in…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.2-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.2-7

Fratrem itaque et coepiscopnm nostrum Ursicinum, Taurinæ civitatis antistitem, in parochiis suis quæ intra regni vestri sunt terminum contitutæ, grave omnino dicunt præjudicium sustinere, adeo nL contra ecclesiastieam observantiam, contra sacerdotalem gravitatem, cl contra sacrorum canenum definita, nullo ejus exigente crimine, allr illic non etnerit episcopus ordinari. Et quia parum visum est si illicitis non jungerentur illicita, etiam res Ecc lesiæ suæ, ut fertur, ablatae sunt. Quod si ita se veritas habet, quoniam intolerabile nimis est c ut vi opprimeretur cui culpa non nocuit, praemisso paterna charitate salutationis alloquio, petimus ut quod excellentia vestra amore ecclesiasticæ reverentiæ et xquitatis contemplatione sponte potest impendere nostra studeat benignius intercessione concedere, et justitiam illi, sicut de æquitatis ejus bono confidimus, faciat in omnibus cuslodiri, atque patefacta veritate, et quod illicite actum est corrigi, et res ei violenter ablatas aequitate jubeat favenlc restitui. Nec quod ad tempus ab hostibus ejus Ecclesia detinetur, debet illi aliquid officere; sed hoc ad subveniendum Christianitatis vestræ magis magisque debet animos permovere, ut largitatis vestræ munere consolatus, captivitatis quam pertulit non possit damna sentire. Pro utilitate ergo animæ vestræ hæc nostra apud vos exhortatio locum inveniat, ut ad mercedem vestram dejectionem ipsius porrecta manu justitiae relevetis, qnatenus per hoc quod æquitatem sacerdotibus custoditis, eorum precibus ante Dei senlper oculos floreatis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
