Latin
Book 7, Book 9, Regem laudat de conversa ad fidem Gothorum gente, de oblatis beato Petro muneri…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero transmissos abbates, qui oblationem vestram beato Petro aposlolo deferebant, vi maris dicitis fatigatos ex ipso itinere ad Hispanias remeasse, non munera vestra repulsa sunt quae postmodum pervenerunt, sed eorum qui transmissi luerant constantia est probata, an scirent sancto desiderio objecta pericula vincere, et in fatigatione corporis mente minime lassari. Adversitas enim (Grat. 7, q. i, c. 48) quae bonis votis objicitur probatio virtutis est, non judicium reprobationis. Quis enim nesciat quam prosperum fuit quod beatus Paulus apostolus prædicaturus ad Italiam veniebat, et tamen veniens naufragium pertulit (Act. XXVII)? Sed navis cordis in marinis fluctibus integra stetit.